# De lege domini 47-93

Victorinus, De lege domini, Lines 47-93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/47

Huius insigne(==I-NSIGNE) decus(==DECU-S) Isac de corpore natus.
Hunc genuit Sara, sterilis post tempora longa.
Hostia prima datus fida patientia plenus.
Cum geminos Isac genitor materque Rebecca
Fudissent terris et patri gratior esset,
Qui prior exisset Esau quam qui ultimus ille
Sed tamen humilior(==HU+MILIOR) habitus, quia nomine Iacob,
Hunc benedixit enim iustus epulisque paratus,
Dum senior frater uenatus gloria tardat
Gratia caelesti magnoque priuatus(==PRI-VATUS) honore.
Ne liuore malo fratris iuniorque(==JU-NIORQVE) periret,
Sedibus externis latuit multosque per annos
Consilioque bono, quod mater cara dedisset.
Occurritque huic(==HU-IC) dominus tum forma decora
Temptauitque animos, an possit noscere et ipsum:
Cum bene sensisset dominum luctando potentem,
Abstinuit non ante manus, non ante remisit,
Quam deus omnipotens uellet benedicere seruum.
Iudas et ipse pater, regalis sortis origo,
Ex quo(==QVO-) duces geniti, cuius de semine reges
Numquam defuerunt, donec uentura potestas
Gentibus exspectata diu promissa ueniret.
Venditio Ioseph, cuius sine sorde iuuenta,
Carceris et dura conficta calumnia poena,
Gloria post gemitus regnique secunda corona
Inque fame panis tribuendi larga potestas.
Dux populi Moyses, regis qui limina liquit
Spernens diuitias, quae florent tempore pauco,
Ceruice subnixa, minis non territus ullis,
Qui pro tanta fide permagno mirus honore
Armatus uirtute dei magnalia gessit.
Dum pecus ad montem ageret pastorque benignus,
Visibus occurrit confestim luminis ardor,
Factaque uox mira Moysen conterruit ipsum
Mandatumque dedit, quod gens Hebraea teneret.
Percussit gentem plagis terramque reliquit,
Confudit regem durum populumque ducabat.
Calcauit fluctus, hostem demersit in undis,
Fecit aquam dulcem per lignum semper amaram.
Cum Christo coram populo manifeste locutus,
Cuius de luce nitor acer in ore refulsit.
Conscendit montem, ut legem disceret illic.
Dum nimium cessat uel detardatur ibidem,
Insipiens populus uitulum fecitque malignum:
Et quia sacrilegus populus peccasset inique,
Indignatus enim Moyses magnoque dolore
Proiecit tabulas manibus fractasque reliquit.

---

Victorinus, De lege domini. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTORIN%7Clege%7C001.
