# M. Hieronymus Vida Cremonensis Scacchia, Ludus (1559) 1.139-182

Vida, M. Hieronymus Vida Cremonensis Scacchia, Ludus (1559), Lines 1.139-1.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vida/m-hieronymus-vida-cremonensis-scacchia-ludus-1559/1.139

At regina furens animis pars optima belli
In frontem, in terga, ac dextram, laevamque movetur,
Itque iter obliquum, sed semper tramite recto
Procedit, neque enim curvato insurgere saltu
Cornipedum de more licet. Non terminus olli,
Nec cursus meta ulla datur. Quocunque libido
Impulerit, licet ire, modo ne ex agmine quisquam
Hostilive, suove aditus occludat eunti.
Nulli etenim super educto fas agmina saltu
Transiliisse. Equiti tantum haec concessa potestas.
Cautius arma movent gentis regnator uterque,
In quibus est omnis spes, ac fiducia belli.
Omnibus incolumi rege stat cernere ferro:
Sublato pugna excedunt, et castra relinquunt.
Ille adeo in bello captus secum omnia vertit.
Ergo haerens cunctatur, eum venerantur, et omnes
Agmine circumstant denso, mediumque tuentur.
Utque armis saepe eripiant, sua corpore bello
Objiciunt, mortemque optant pro rege pacisci.
Non illi studium feriendi, aut arma ciendi:
Se tegere est satis, atque instantia fata cavere.
Haud tamen obtulerit se quisquam impune propinquum
Obvius, ex omni nam summum parte nocendi
Jus habet. Ille quidem haud procurrere longius ausit:
Sed postquam auspiciis primis progressus ab aula
Mutavit sedes proprias, non amplius uno
Ulterius fas ire gradu, seu vulneret hostem,
Seu vim tela ferant nullam, atque innoxius erret.
Hic mos certandi, haec belli antiquissima jura.
Nunc aciem inter se certantes cernite utramque.
Sic ait: at quoniam, quoties fera bella fatigant
Mortales, Superi studiis diversa foventes
Ipsi etiam inter sese odiis bellantur iniquis,
Maximaque interdum toto ardent praelia caelo,
Juppiter omnipotens folio rex fatus ab alto,
Omnes abstinuisse jubet mortalibus armis:
Atque minis, ne quem foveant, perterret acerbis.
Tum Phoebum vocat intonsum, Atlantisque nepotem
Egregium, furto peperit quem candida Maia,
Insignes ambos facie, et florentibus annis.
Nondum Mercurius levibus talaria plantis
Addiderat: nondum Titania lumina agebat
Per liquidum curru gemmato Phoebus olympum,
Tantum humeros pharetra insignis, et crinibus aureis.

---

Vida, M. HIERONYMUS VIDA CREMONENSIS SCACCHIA, LUDUS (1559). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vida.html.
