# M. Hieronymus Vida Cremonensis Scacchia, Ludus (1559) 1.227-268

Vida, M. Hieronymus Vida Cremonensis Scacchia, Ludus (1559), Lines 1.227-1.268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vida/m-hieronymus-vida-cremonensis-scacchia-ludus-1559/1.227

Dum vero peditum intentus Latonius heros
Caedibus instat atrox, equitemque per agmina versat
Vastatorem alae piceae, longe Arcada major
Ardor agit tacitis jamdudum invadere furtis
Magnum aliquid, peditumque ultro saepe obvia transit
Agmina, cornipedem ducens in praelia laevum,
Qui regi insidias tendens huc vertitur, atque huc,
Per mediosque hostes impune infrenis oberrat.
Constitit, optataque diu statione potitus
Lethum intentabat pariter regique, Elephantique,
Alae qui dextro cornu turritus in auras
Attollens caput ingenti se mole tenebat.
Delius ingemuit clauso succurrere regi
Admonitus. Namque indefensum in morte Elephantem
Linquere se videt, atque ambos non posse periclo
Eripere, et fatis urgeri cernit iniquis.
Cura prior sed enim est trepidum defendere regem,
Quem rapit in dextrum latus. At niger emicat ense
Stricto eques, et magnis Elephantem intercipit ausis,
Damnum ingens; neque enim est saevae post virginis arma
Bellantum numero ex omni magis utilis alter.
Non tamen impune evades, ait acer Apollo;
Et peditum cuneis, densaque indagine cingit.
Ille igitur trepidare metu, certique pericli
Frustra velle fugam, nam hinc fata minatur Amazon,
Inde obstat conserta phalanx. Tandem alius acto
Virginis ense cadit, pulchrae solatia mortis.
Aestuat alba cohors latere heu minus utilis uno,
Et magis atque magis furit acri accensa dolore.
Sicut ubi dextrum taurus certamine cornu
Amisit, dum se adverso fert pectore in hostem,
Saevior in pugnam ruit armos sanguine, et alte
Colla animosa lavans: gemitu omnis sylva remugit,
Talis erat facies, caesi post fata Elephantis,
Candentis turmae. Hinc furiis majoribus ardet
Phoebus, et ultrices hortatur in arma cohortes
In ferrum et caedes pronus, cupidusque nocendi,
Incautusque ambas perdit sine lege phalangas.
Dumque hostes pariter cernat procumbere victos,
Ipse suos morti indefensos objicit ultro.
Mercurius melior furto cunctatur, et haerens
Usque alium ex alio spectando praevidet ictum.

---

Vida, M. HIERONYMUS VIDA CREMONENSIS SCACCHIA, LUDUS (1559). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vida.html.
