# M. Hieronymus Vida Cremonensis Scacchia, Ludus (1559) 1.449-493

Vida, M. Hieronymus Vida Cremonensis Scacchia, Ludus (1559), Lines 1.449-1.493. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vida/m-hieronymus-vida-cremonensis-scacchia-ludus-1559/1.449

Moerebant vacuis thalamis regnator uterque
Jamdudum exosi sine conjuge taedia lecti.
Primus amor maneat quamvis immotus utrisque,
Sors tamen ad nova conjugia, atque novos hymenaeos
Flectit iniqua. Igitur primum rex agminis albi
Reginae comites olim, fidasque ministras
Regali invitat thalamo, quae funera moestae
Post fera bellatricis herae tela irrita bello
Jactabant acies inter, cuneosque nigrantes
Oppetere amissae dominae pro caede paratae.
Sed prius explorare ausus sedet, atque viriles
Cunctarum spectare animos, ut digna cubile
Intret. In hostiles sedes, atque ultima castra
Hortaturque, jubetque, supremam apprendere metam.
Nulli fas etenim regis sperare cubile
(Pacta vetant) nisi quae per tela invecta, per hostes
Transactis spatiis cunctis impune suprema
Attigerit prius adversi penetralia regis.
Arrexere animos famulae, pariterque per hostes
Limitibus properant rectis. Tamen ocyor anteit
Tertia, quam dextro ducebat semita cornu
Exultatque, agitatque, animo connubia regis.
Nam comites spe sublapsa cessere volentes.
Illa volat coeptis immanibus. Addidit alas
Gloria praepetibus plantis, et plurima merces.
Nulla obstat mora. Nec facinus prohibere tyranno
Cura nigro est, novaque ipse etiam connubia tentat,
Et vacuis thalamis alias inducere nuptas.
Ergo iter alternae accelerant, famulamque sinistram
Quarto limine agit, saltu sed tardior uno
Parrhasius juvenis. Jamque imperterrita virgo
Candida, facta potens voti, penetraverat omnes
Sedes, atque alacris meta consederat alta.
Tum rector jubet afferri sellamque, tiaramque
Extinctae ornatus, necnon fulgentia sceptra,
Dignaturque toro meritam, optatisque hymenaeis.
Gaudet cana cohors, insultatque eminus atrae.
Haud lacrymas cohibet Maia satus, aethera voce
Incessens, pictosque a pectore rupit amictus.
Nigranti famulae tantum gradus unus ad ipsam
Restabat metam ah miserae, sed limite recto
Turritus fera fata Elephas impune minatur
Insurgens, si supremam contingere sedem
Audeat, et toto castra obsidet ultima tractu,
Et pavidam observans extremis sedibus arcet.

---

Vida, M. HIERONYMUS VIDA CREMONENSIS SCACCHIA, LUDUS (1559). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vida.html.
