Latin
Lines 1.538-1.580
Vida, M. Hieronymus Vida Cremonensis Scacchia, Ludus (1559) 1.538-580
Not analysed yet
Jamque alacres paribus certamina viribus ambo
Rursum ineunt, nuptasque ferunt in bella secundas.
Tum, quanquam ambiguae spes sint, incertaque belli
Alea adhuc, tamen, ac si palmae certus, et omne
Discrimen positus sit supra, gaudia ficto
Ore puer Maiae simulat, verbisque superbit
Improbus insultans, astus genus, et sua creber
Vocibus extollens, albae premit arma cohortis.
Quem sic depraensa juvenis Latonius arte
Increpitat: nondum extremam dubio ultima bello
Imposuit fortuna manum, et jam voce superbis.
Proinde mihi insulta, et tumidis reple omnia verbis,
Certa tuum annuerit tibi cum victoria Martem.
Sed jam nulla mora est. Tua nunc nunc irrita saxo
Dicta manu. Haec fatus reginam hortatur in hostes.
Continuo exoritur magnum certamen, et ingens
Hinc atque hinc rabies, dum fixum vincere utrisque.
Audentes in tela ruunt. Stat multus ubique
Terror, ubique pavor, mortisque simillima imago.
Nituntur cuncti adversi, seseque viro vir
Obtulit. Invigilant castris avertere pestem
Quisque suis, hostemque fugant, hostiliaque ipsi
Castra petunt, variantque vices, fortunaque ludit
Spe cupidos, et corda morae impatientia torquet.
Funera spargebat fuscae regina cohortis
Per medias animosa acies. Non aemula contra
Opposuit sese virgo, sed calle per hostes
Secreto interea regis tendebat ad alta
Limina. Dein subito captis custodibus arcis
Irruit, atque aditus irrumpens obsidet aulam,
Intentatque necem regi. Tum nigra virago,
Postquam altis vidit canam in penetralibus hostem,
Caede madens strages cito linquit, et imperfecta
Funera, et acta pedem retro exanimata repressit,
Nec timuit mediam se certae opponere morti;
Et patriae, et trepido properans succurrere regi.
Hic aliud maius Phoebo, graviusque dolendum
Objicitur. Nam cornipedem Cyllenius atrum
Huc illuc agitans campo insultabat aperto.
Ardet equus, saltuque furit. Nec destitit ausis
Donec reginae pariter, regique minatus
Optatam tenuit sedem, exitioque futurus
Aut huic aut illi nigrantibus obstitit armis.