Latin
Letter 1
Vigilius Episcopus, Epistolae Duae 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
AD SIMPLIGIANUM EPISCOPUM MEDIOLAN ENSEM. De martyrio SS. Sisinnii, Martyrii et Alexandri. I. Domino sancto ac venerabili Patri, bonis omnibus praeferendo Simpliciano, Vigilius episcopus Tridentinae Ecclesiae, salutem. Quamvis facta Martyrum mentione, non verbis merila, sed verba meritis commendentur; potiusque sit constantiae silentio praeterire, quibus est probata virtus: tamen quia me suggerere causas, loca pugnasque martyrii pietas impulit, admonnit debitum, coegit officium; trepidante moerore linguam paginae non negavi, quia nec abscondi poterat lucerna sub modio, nec vox pii sanguinis reticeri. Post multos namque patientiae gradus et Sedulas pugnas, recens perfidiae accessit iniquitas; quia ministri in ecclesiis quae nuper fundatae fuerant, lacessiti sunt, ac martyrii titulos comparaverunt; parati ad omnia, libenter omnia sustinentes, nulli dantes occasionem, occasione gloriae gloriam meruerunt. Quorum vita, ut summa rerum fastigia referam, propter scientiae no· titiam, fuit tam sollicitudinis quam propositi singularis: nam omnes liberi nexu conjugii, Deo immaculatas animas, ut sanctas hostias, praestiterunt. Denique primus, vocabulo Sisinnius, novam Christiani nominis pacem intulit barbarae natloni: quant per annorum seriem, quod in se fuit, jugiter custodivit, nullum consortium pollutae hospitalitatis agnoscens, velut Loth Sodomis, stupendo timore religionem servavit: sed ovis tuta, quamvis in luporum medio constituta, ovile quaesivit, quod, impensis pusillae fidei votis munificus, primus in illa regione fundavit: cujus minister, si mecum recensere dignaris, per hoc velut ex debito esse promeruit, senex ut aevo, ita merito praecesserit.