Latin
Letter 1
Vigilius Episcopus, Epistolae Duae 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Alexander quoque, Martyrii consanguinitate germanus, tertius trinitatis hostiam complens, parem confessionis januam reseravit. Nam patriam, Dei causa peregrinus, parentesque deseruit, comes in probationibus fidus, fide magnanimus, miseratione propensus. Et si testimonio meo utcumque creditur, non sunt, nisi ipsi sibi, altrinsecus praeferendi: quos commendari non opus fuit, nisi forte quod decuit. At vero hactenus sunt allevata fastidia, si adhuc auribus libenter admittis. Nam fumosa gentilitas contra vaporem fidei, zelo diaboli flamma furoris incaluit: exinde jam lentum fomitem serpens, quod opibus, ut dixi, fidei paupertate devota, primus id loci diaconus ecclesiae tabernaculum posuisset. Accessit quoque justae ad titulos causae, quod condonari hostias diabolo de christiana domo, diaconi fideli ministerio prohiberet, et lustri feralis vexillo praeferri vexillum veluit passionis. Nam invitata sub uno praemio manus, ad sanguinem convolavit; ac matutinis horis, nimium antecedentis diei vulneribus fatigatum, nec aliter lectulo deprehensum, emerita quiete sepelivit. Lector quoque haud umquam impiger, et ad ministerium antelucanum serviebat, cui in sacrificio diaconus famulabatur; et medicinam vulneribus memoratus Martyrius exhibebat, quam opere quo deprehensi sunt, compleverunt. Siquidem secedens ad hortum lector, qui ecclesiae cohaerebat, captus, vitae suae arborem a radice plantavit. Ostiarius etiam passioni adjunctus est: in hospitio deprehensus, animam suam ut non obtulit, ita non negavit. Verum omnes in unum collecti, per aliquot spatia tracti, Deo animas exspirarunt. Et duorum quidem ductum est corpus exanime: tertio vero quo tenacior vita, ita fuit poena sensibilior: nam vivus suas spectavit exsequias. Praeparatus est de sacris ecclesiae culminibus seu trabibus rogus: haec flamma martyres velavit. Reverenti autem voto, cogitamus nobiscum, ut id loci basilica construatur, ubi primum fidei gloriosae testimonium meruerunt. Nunc me immeritum, in utroque consortem, paterno amore consolare, et cum eodem sanctos apud ipsos exorator accede, quatenus possim die ilia fimbriam aut sacerdotum aut martyrum, jam omnibus sepositis, peccator attingere. Salutamus speciali servitio sanctitatem tuam: quaeso, ut moerorem meum Domino commendare digneris. Item alia manu. Denegare non potui, quod tuum in nobis erat, gloriosius fieret suscipientis merito, non gratia largientis. Dies autem passionis sanctorum, quarto kalendas Junias, sexta feria, luce nascente.