Latin
Letter 2
Vigilius Episcopus, Epistolae Duae 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Ordine proposito, Martyrii sibi quoque consequens nomen, prophetiam quam tenebat implevit: exposuit vocabuli parabolam, verus in omnibus revelator: arrisit quod vocabatur nomen, et meritis cumulavit: statuit natale vocabulum, ut origine, sic passione venturum. Quid poenae conscia horti secreta dissolvam? quod illo se primum contulit, ad quod iterum martyr intravit, januam paradisi, mundam voluptatem ac venerandas sui veris delicias meditatus; animatum florem, male haerentem adhuc spinae saeculi, locis virentibus plantaturus; a virgine demonstratus, cujus erat hortus. Quid me iterum ad mysteria facta revolvitis? Illa virge prodidit, quae suos tenere semper optavit: voluit dimittere quem recepit: cultorem quem probavit, elegit. Jam noti amoris affectu Deum quoque tenuit invitatum, dicente in Canticis Salomone, Descendat frater meus in hortum suum (Cant. V, 1). Descendit et certe descendit: nam exire noluit quem dives voluntas adamavit quoque tempore passionis, ut rem notam nostris temporibus exprimamus. In horto cum Judaeis comprehendit Dominum Scariotes. Nemo de tali secessione discipuli causetur: ita Magister et Dominus invenitur. Putatus est hortulanus, rigator viventium, plantator animarum. Hortus est ergo non fugientis, sed confugientis asylum, intelligentibus horti facient meruisse paradisum.