# Epistolae Duae 2.11

Vigilius Episcopus, Epistolae Duae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.11

X. Alexandro vero quod conferre mysterium mortis potuit, qui totum vivus implevit; nisi quod ad gentis vitium nomen arrisit; ut Alexandria putaretur Anagnia, privatis religiosa portentis, numerosa daemonibus, biformis Anubibus, idolis multiformis semi-hominibus, quod est legis irrisoribus; plena Isidis amenda, Serapis fuga; blanda postremo inquilinorum mater criminum, quin potius noverca; viperarum alumna progenie, per sobolem venenata gentis, quae nescit concipi, nisi patris orbitate laetetur; nescit crescere, nisi morte nascatur; nescit vivere, nisi nesciverit matrem; ut in fidei conversione malae sobolis proles, concepta jactura Dei Patris, capite denegato nata, perfossa alvo matris Ecclesiae parta, per sanctorum mortem vitae sumat originem; sed jam crescit damno fecundior, letho vivacior, laetior post moerorem. Nam planum est et plene perspectum, quod est Scripturis dictantibus reseratum (Rom. xi, 32), cuncta uno peccato conclusa, ut omnes misericordiam mererentur. Hi sunt centuplicati reditus passionis, quibus suos jam gens illa reatus absolvit: captivitas liberos fecit, laxavit indulgentia vinculatos. Coelum tunc consensit in tenebras, lux inhorruit passione, mentis credo perfidiae caecitate confusa.

---

Vigilius Episcopus, Epistolae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp201/tmp201/tmp201.tmp201.opp-lat1.xml.
