# Epistolae Duae 2.2

Vigilius Episcopus, Epistolae Duae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.2

I. Ad sanctas aures novus charitatis hospes non aliter applicaret, aut verecundiam primi motus non provocatus impelleret, vel imbueret ignotus alloquium; nisi provocaret et praemium. Ab homine itaque apostolico, frater charissime, praesentis tenor atque epistolae incipiet plenitudo, ut facili confinio intelligas, quod martyrum praeconia subsequantur. Jacobus etenim, desideriorum coelestium vir fidelis, Comitivam reclinaturus in Christi comitibus dignitatem, sanctorum recentium et vapore fumantum reliquias postulavit. Reclinaturus dixi, quia deponi non potest, quae apud Dominum dignitas cumulatur. Cui ego satis timidus, nec parum prudens causae, mecum dispensatione luctatus. quo minus distributor idoneus, pene dum vereor denegavi: quod semper debere, ut quis feneretur, expendi feceram. Confiteor; multum multorum privatam timui privato timore jacturam, nisi ad Jacobum respexissem, sancto Joanni per quaedam alimenta reverentiae tradituro, ut delegato amore per religiosa vocabula martyrum, deferretur, et iterum sanguine jungeretur, non peregrina germanitas. Hanc quoque inter caetera opinionem fidei libenter accipiens, quae bene in meo moerore ridebat, tantum distuli, non negavi. Distuli, ut iterum lentitudo mea aperte proderetur, qui sequi meos comites minime meruissem. Confiteor, optavi: sed non est in solo desiderio corona justitiae. Nunc autem si decens ordo gravis non erit auribus sitientibus, a regionis situ vel itineris inchoabo; summa rerum vestigia sine fastidio secuturus, ut proclivius confluat inundatio meritorum, si ad originem fontis capaci amore pervenias.

---

Vigilius Episcopus, Epistolae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp201/tmp201/tmp201.tmp201.opp-lat1.xml.
