Latin
Letter 2
Vigilius Episcopus, Epistolae Duae 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Hic conferre, frater, paululum volo tecum titulos rerum, ne cui pedestre videatur martyrium esse humilitate susceptum: quia vile putatur bonum omne quod praesens est; cum novum sit atque mirandum, sinc invidia temporis suscitatum, et ita completum, ut nec ante quid praecesserit, nec sequatur; sed sit singulare, quod solum data consummatione conclusum. Ovem quia praedone custodit, puto, non mercenarius, sed Christi ostenditur esse discipulus; et qui fugit, conductitius; qui non deserit, pastor. Qui ponit animam, vivit; qui servat, amittit. Nam quid aliud egit Magister et Dominus, nisi ut non derelinqueret desertores; aut Agnus, nisi ut agnam defenderet, ut pro ovibus pia victima consummaretur? Sed ingressurus passionum portam, post editam multiplicem causam, peregrinam laudem non contraham, neque furabor: quia nec aliena velle, martyrum est; nec fallere, sacerdotum: nisi quia impossibilem me, ut insequendo ista confiteor referendo, et in hoc minime, quia minora dicturus.