Latin
Letter 2
Vigilius Episcopus, Epistolae Duae 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Per lignum funibus alligatur lector quoque Martyrius: confessor consimiliter et assertor nominis sui; qui canticum novum, tunc primus, et nunc solus in terra aliena cecinerat; inter strepentes et horridos jubilos pastorales, jam tunc dulcis eloquii redditis Deo laudibus, ut superius memoravi; ac diacono Sisinnio medicinam vel fomenta contulerat, sanaturus dolores, quamvis vulnera suscepturus; revocans eximiis haustibus animam fugientem, non corpori, sed passioni. Verum sanctus, jam martyrii ad Christum itinere destinato, aquae potum, quia vinum passionis venerat, refutabat, quod vitae verioris fluentis miscuerat calice propinato. In hac itaque cura deprehensus, qui semper de animarum sanctitate sollicitus, non sibi soli natus, aut soli sibi certe victurus, in horti qui contiguus jungebatur secreta secessit, hoc est ab ecclesia non recessit. Est enim, sicut melius nosti, hortus ecclesia, sepibus mandatorum plantata viventium. Non ingessit corpus, quod negare nolebat: nec temeritatis sumpsit audaciam, confidentia pietatis. Sicut in Africanis regionibus dicitur, qui in ultroneum funus armantur, quod sine timore faciunt, ambiunt prae tumore. Stetit autem martyr futurus, captus, liber; intrepidus, confessus; agens gratias, vulneratus; saucius corpore, mente securus, caeso capite, privato baptismate, lotus cruore. Nemo illum sequi meruit qui fugere putabatur, unde vana similisque timori est secessisse, religio: sed comprehensi justa confessio demonstravit, quod ille stetit tantum ut vinceret; ille secessit, ut et persecutor in ejus gloria deperiret. De horto quo fugerat, Martyrius adducitur. Genus est hoc secessisse mysterii, ut purpureus flos locis vernantibus inquilinus, non immerita tingeretur rosa, novum praecedens martyrem; aut inter albentes liliorum per baptismum comas rigatis omnibus recidiva morte plantatis, voluntas vitae tacita dictaretur. Transfixus etiam stipitibus ducebatur ad idolum: sed ante victima esse promeruit, quam ad aram diaboli perveniret.