Latin
1 to 5
Vigilius, Epistolae Et Decreta 1-10-5
Unproofread scanNot analysed yet
Anastasio deferente, suscepimus et gratias referimus divinae clementiae, quia sollicitudinem vestram in iidei causa, vel in nostrae opimone personæ, sacris relegimus convenire mandatis, ut digne charitaii tuae verba Dei et convenienter aptentur, quibus ait: Elegi te sacerdotem ex omnibus ascendens a ad altare meum, et portes coram me [forte apud ]nomen magnum cunctis diebus vitæ tuæ (I Reg. II. Necesse ergo nobis est charitatis vestrae sollicitudinem brevi interim, quantum pro temporis qualitate potuimus, relevare colloquio: quatenus modis omnibus confidatis, nihil nos penitus admisisse quod decessorum nostrorum constitutis, vel sanctae, quæ una eademque est, fidei quatuor synodorum, id est, Nicænæ, Constantinopolitanae, Ephesinæ primae, atque Chalcedonensis, inveniatur (quod absit) esse contrarium, aut quod ad personarum injuriam pertineat, quae definitioni ejusdem sanctæ fidei subscripserunt, vel sanctorum prædecessorum nostrorum Coelestini, Xysti, Leonis aliorumque praecedentium atque sequentium definitis reperiatur adversum, sed a nobis omnibus prædictis synodis unam venerationem, unamque fidei credulitatem indubitabiliter exhiberi: et eos qui omnes suprascriptas quatuor synodos in rectitudine fidei non sequuntur, vel unam ex ipsis vel omnes in tide repravant e, aut repravare[reprobarel, aut injuriare, vel repudiare nituntur, abjicimus; sed et ea quæ in ejusdem sanctae fidei injuriam verbo dicta vel reperiuntur scripta, anathematizanda exsecrandaque judicavimus, et constituimus judicanda: simili poena plectentes eliam eos qui fidem beati Cyrilli, quem sanctæ recordationis Leo prædecessor Doster all prædecessores vestros aliosque datis probavit, et laudavit scriptis, et Chalcedonensis veneranda sancta synodus legitur protulisse, aliorumque Patrum,quos apostolicæ sedis praesules susceperunt atque secuti sunt, exsecranda superbia impia vocaverunt. Fraternitas ergo tua, quem apostolicae sedis per nos constat esse vicarium, universis episcopis innotescat, ut nullis aut falsis scriptis, aut mendacibus verbis, aut nuntiis qualibet ratione turbentur, sed potius primi apostolorum, sicut convenit, verba sectentur dicentis: Adversarius vester diabolus, ut leo rugiens circumit quærens quem devoret, cui resistite fortes in fide (/Petr.