# Epistolae Et Decreta 1-13-9

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 1 to 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-13

Vigilius episcopus sanctæ Ecclesiæ catholicæ urbis Romæ dixit: Res est quidem divinæ conveniens jussioni, patientiam præbere peccantibus, quam non tamen adusque decet extendi, ut spe continuae impunitatis jugiter sine correptione peccetur. Quoniam igitur, tu Theodore Cæsareæ Cappadocix civitatis episcope, qui hactenus ab ordinationis tuae tempore, unius anni spatio in Ecclesia cujus gubernacula susceperas, non passus es residere, sed auctoritate nominis episcopalis abusus universalis e Ecclesie scandala gcnerare non cessas; ct a nobis modo familiariter objurgatus, modo precibus obsecratus, nonnunquam vero fraterna increpatione correptus, sæpe etiam divinarum Scripturarum auctorilate conimonitus, vel ecclesiasticæ consuetudinis convictus exemplis, semper emendationem sermone promittens, quam factis nequissimis respuebas, nunquam a prava intentione cessasti. Nos vero longanimitatem nostram divina largitate concessam, tam circa te, quam circa seductos abs te, pene hoc quinquennio elapso monstravimus. Primum quidem in eo, quod pro scandalo refrenandocondescendentes quorumdam animis, quos aliqua dissipatione [dispensatione] credimus temperandos, quia tu jam eos pluribus annis inquietissimus stimulator accenderas, quædam pro tempore medicinaliter existimavimus ordinanda; tali scilicct conditione, ut, omni in posterum perturbatione sopita, nihil ultra nec verbo nec litteris quisquam facere ex eadem causa præsumeret. At tu pravæ consuetudinis tractus audacia, neque tunc cessare a conscribendis vel prædicandis novitatibus voluisti, ita ut sæpius libellis episcoporum redditis, et consensum tuum cum eis propria confessione condemnans, corum vel tuis excessibus sxpius a nobis concedi veniam postulasses. Post hæc autem cum te a præsumptione solita nec pudor humanæ verecundiæ, nec sacerdotii pondus, nec timor divini judicii cohiberet, dum amplius, quam juslum fuerat, patientiam tuis facinoribus præberemus; ad hoc est causa perducta, quatenus semotis omnibus quæ de trium capitulorum i a quibuslibet dicto scriptove fuerant ordinata, quid de ipsa re facto opus esset, cum Africanarum, Illyricianarum, seu aliarum [Galliarum] partium congregata synodo tractaremus, eorum maxime præsentiam requirentes quorum fuerat scandalizata fraternitas.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
