# Epistolae Et Decreta 1-15

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Exemplum primæ professionis quam ad Sanctæ Euphemiæ templum fecerunt. i. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-15

Omnes quidem fideles, maxime vero Dei sacerdotes, pacem et sanctificationem sequi cum omnibus oportet, sine quibus nemo, secundum Apostolum (I Thess. iv), videbit Dominum. Nos igitur apostolicam sequentes doctrinam, et festinantes concordiam quae ab eisdem quatuor sanctis synodis definita sunt, inconcussa serventur, earumdem synodorum reverentia in omnibus custodita. Quam professionem paternarum traditionum memorem et sequacem, tam in fraternitate vestra quam in omnibus similia confessis atque confitentibus, omni laude plenissimam judicavimus. et nostros ex ea re vere fratres agnoscimus. Unde divinae clementiæ supplicamus, ut omnes nos in hac confessione et paternis e traditionibus permanentes, nostro digni reperiamur onicio, et in die divini judicii nulli prævaricationi paternarum constitutionum inveniamur obnoxii. Quibus ita prædictis postulationibus vestrum [ postulationis vestræ] desiderium cognoscentes annuimus, ut de tribus capitulis, ex quibus quæstio nata est, facto regulari conventu, servata aequitate, mediis sacrosanctis evangeliis, collationem cum unitis fratribus babeamus [for. habeatis], et finis detur placitus Deo, et conveniens his quae a sanctis quatuor sunt definita couciliis: scientes utique, sicut et communis professionis testimonio declaratur, memoratarum synodorum in omnibus reverentiam custodiri. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum VIII [VII] idus Januarias, imperii domini Justiniani perpetui Augusti anno 27, post consulatum Basilii viri clarissimi anno 12.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
