# Epistolae Et Decreta 1-17

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-17

In suprascripto sexagesimo capitulo dicitur quia Deus sciens hominem peccaturum, ideo peccare permiserit, quia hoc ei noverat expedire, et propterea non prohibuisse peccati aditum, quia sic ab initio a Deo fuerit dispensatum, ut collatione et experimento. infinitorum malorum, bonorum possemus scire magnitudinem, et hujus rei gratia, ut pote profuturum nobis, peccatum intrare dimittens, magnum in ejus peccali bello auxilium invenerit homo. Quae verba quoniam aliena sunt a sensu divinæ Scripturæ, ut dicatur, quia peccatum a Deo pro utilitate nobis introductum sit. Si quis ita sapit, docet, credit aut prædicat, anathema sit. Sancta enim catholica Ecclesia hoc certum tenet et credit, quia Deus et prohibuerit a peccato primum hominem, et per inobedientiam peccatum punierit justo supplicio; sed bene ulens etiam malis nostris, singulari nos remedio, per unigeniti Filii sui incarnationem, passionem, mortem, et resurrectionem, hoc est Domini nostri Jesu Christi, ab omnium peccatorum nexibus liberavit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
