Latin
1 to 8
Vigilius, Epistolae Et Decreta 1-18-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ita se in omnibus gentibus Christiana fides gratia divina operante diffundit, ut quantumlibet quis in isto saeculo proficiat, illa magis quae æterna sunt per ipsius fidem et amorem cupiat obtinere, sciens quia in hac vita nemo esse perpetuo potest, in illa autem, aut in requie, aut in pœnis perpetuis sit futurus. Et propterea audientes vestram gloriam ad regiam urbem in legationem esse directam, cognoscentes etiam per aliquos, qui se vestri notitiam habere dixerunt, famam et sapientiam vestram, haec vobis de multis quæ acta sunt, pauca ad instructionem quacunque occasione referenda transmisimus: per quae cognoscatis persecutiones et violentias, quas illic sacerdotes catholici, et quicunque ecclesiasticas regulas servare voluerint, patiuntur. Veniens enim ibi ante sex annos [Anno, mense Januario] istos beatissimus papa Vigilius, magis autem, ut quod verius est dicatur, prope violenter deductus, coeperunt ibi ipsum exapectare, ut damnationem aliquorum capitulorum faceret, per quam sancta synodus Chalcedonensis, quæ iidem catholicam, insistente tunc beatissimo papa Leone, contra diversas haereses vindicavit, modis omnibus solveretur. Sed cum papa Vigilius in hac parte non vellet adhibere consensu, jam tunc talis violentia facta est, ut publice in conventu clamarit: Contestor quia, etsi me captivura tenetis, beatum Petrum apostolum captivum facere non potestis. Postea tamen tractatu habito prædictus sanctus papa Vigilius sub aliqua dispensatione ipsam causam ordinaverit, sollicite monendo ne per occasionem aliquam supradicta synodus pateretur injunam. Et quamvis nec hoc quod papa fecerat acquieverunt Arricani atque Dalmatae sacerdotes recipere; tamen coepit iterum sæpedictus beatissimus papa Vigilia ad hoc compelli, ut absolute ipsa capitula sine synodi Chalcedonensis mentione damnaret. Sed papa non acquiescens hoc tacere, et videns se nimium ingravari, dixit tunc serenissimo principi: Veniant huc fratres nostri ex omnibus provinciis quini aut seni episcopi, et quidquid sub tranquillitate, tractatu habito, omnibus visum fuerit, cum pace disponemus: quia sine consensu omnium ista, quae et synodum Chalcedonensem in dubium venire faciunt, et scandalum fratribus meis generant, solus facere nullatenus acquiescam.