# Epistolae Et Decreta 1-19

Vigilius, Epistolae Et Decreta, De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-19

I. Commodum accidit nuper, ut quo tempore acta quintæ synodi œcumenicæ prelo regio excudcbantur, obtulerit sese mihi fato quodam vetus collectio χρήσεων ex antiquis Patribus et conciliis petitarum, a veteri theologo adversus Acephalos et Monothelitas hæreticos olim adornata. Volumen illud manuscriptum Græcum exstat in bibliotheca Regia, accurate descriptum a Lcone Cinnomo, et ab eo repositum Constantinopoli in bibliotheca imperatoria, temporibus Michaelis Palæologi, anno mundi, seu anno Christi. Amanuensis vero testatur a se transcriptum ex autographo quod in veteri bibliotheca Ecclesiæ Romanæ asservabatur, calamo exaratum, anno mundi, seu anno Christi. Quod ideo annotavi, ut de manuscripti codicis antiquitate et lide nullus esset dubitandi locus. Inter cæteros vero laudabiles locos, ex quibus collectio illa compacta est, opportune incidi in excerpta aliquot ex antiquis actis quintæsynoli, scilicet in Eutychii epistolam ad Vigilium cujus pars quædam Græce prolata est in concilio Florentino) et rescriptum Vigilii ad Eutychium (quæ exstant Latine tantum in collatione prima illius synodi), et in quatuordecim anathematismos editos ab eadem synodo, qui Latine tantum habentur in collatione 8. Itaque ad commodum studiosorum antiquitatis ecclesiasticae pertinere putavi, postquam injuria temporum nobis actorum Græcorum invidit exemplar, ut saltem his fragmentis Græcis non carerent: præcipue cum ex anathematismorum collatione cum editione Latina non leve adjumentum sibi comparare possint ad veram synodi sententiam indagandam, adversus Nestorianorum et Eutychianorum versutias.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
