Latin
1 to 10
Vigilius, Epistolae Et Decreta 1-4-10
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimo fratri Mennæ episcopo Vigilius episcopus. Licet universa, prout Deo auxiliante potuimus et credidimus expedirc, domino filio nostro serenissimo et Christianissimo imperatori de ecclesiasticis causis nostrae insinuationis sermone suggesserimus; necessarium tamen judicavimus et charitati vestræ per Christianissimi filii nostri patricii- Dominici personam scripta dirigere: quibus nos grandi cxsultatione et gaudio suscepisse cognoscite, quod Nicænam, Constantinopolitanam, Ephesinam, et Chalcedonensem sanctissimas synodos, in quibus fidei orthodoxæ atque apostolicæ fundamenta monstrantur, sicut pollicitationis vestrae tunc ad prædecessorem nostrum sanctæ recordationis Agapetum lectio data testatur, inviolabiliter vos asseritis custodire, et maxime beati Leonis predecessoris nostri sequi in omnibus constituta. Quid est charitati tuae dignius honoris quod conveniat, nisi a Romanorum praesulum non deviare doctrina? Aut quid nobis jucundius, quidve sit gratius quam illos in Chrisii Domini et Salvatoris nostri charitate complecti, qui majorum nostrorum et prædecessorum facta custodiunt? Unde spiritualiter salutantes te, hortamur, et qua nos convenit affectione incessanter alloquimur, ut illius normam, illius admonitionem, illius (sicut et promisisti et indicas) sequaris in omnibus constituta. Plena sunt enim de prædicti prædecessoris nostri sanctae et vonerandx recordationis Leonis scriptis vestrae fraternitatis scrinia, quæ ad prædecessores tuos leguntur ab eodem destinata pontifice: ibidemque, quæ nostris prædecessoribus vestri promiserint, releguntur. Sed hæc dixisse sufficiat: Apostoli namque sermo ante oculos nostros est, qui dicit: Sapientiam loquimur inter perfeles (1 Cor. i). De bis vero quibas te memorem libelli quem suprascripto prædecessori nostro tradideras, ct sequentes apostolicæ constituta doctrix in hæreticos inferius comprehensos, id est in Severum Antiochenum, Petrum Apamenum, Anthimum quoque pervasorem Constantinopolitanae Ecclesiæ, et Theodosium Alexandrinæ civitatis, nec non et Constantinum, atque Antonium Versentanum Eutychianae hæresis, sed et Dioscorum, qui in Chalcedonensi synodo inter alios legitur fuisse damnatus, cum defensoribus alque sequacibus analhema dixisse cognovimus, in quibus non aliquid novum sententiæ olim a Patribus decretæ junxisti, nec talibus præsulibus beati Petri vicariis in auctores hxresum ipsarum data sententia penitus indigebat, quia qui damnatæ hæreseos sectator agnoscitur, non tantum ex novella lege, sed ex ipsa jam auctoris sui damnatione perculsus est, grate admodum et libenter amplectimur, et auctoritatis sedis apostolicæ, cui nos Deus præsidere voluit, interpositione firmamus: et universi eorum complices, vel omnes hæretici pari damnationis sententiæ subjacebunt, Hoc tantummodo, sicut apostolicae moderationi convenit, per omnia reservantes, ut si aliquis vel eorum vel quorumlibet errantium quasi agnita catholicæ fidei veritate poenitentiam agens reverti voluerit, ct hxresis in qua votutatur errore contempto, Scriptura quoque professione universam errorum suorum ac complicum damnaverit pravitatem, et apostolicæ sequens instituta doctrinae anathema dixerit ei qui vel prædictas quatuor synodos in fidei causa non sequitur, vel beatae recordationis prædecessoris nostri Leonis venerabilia constituta in omnibus non confitetur, et non in omnibus viribus omnique animi sequitur puritate, tunc communionis nostræ (quam nulli nos negare convenit poenitenti) sub apostolica et canonica, sicut præfati sumus, satisfa tione modis omnibus agetur: quia Redemptor noster non venit aliquem perdere, sed omnes pro sua pietate salvare.