# Epistolae Et Decreta 1-9-9

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 1 to 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-9

Dilectissimis fratribus universis episcopis, qui sub regno gloriosissimi filii nostri Childeberti regis sunt per Gallias constituti, Yigilius. Admonet nos loci nostri ministerium divinæ misericordiæ dono collatum, Domini nos gratia protegente, negligentis speculatoris evitando periculum, bonis potius palmam retribulionis promissae et studeamus, et mereamur accipere. Unde quantum nos Christus Deus Dominus el Salvator noster primi apostolorum locum pro ineffabili pietatis suæ gerere largilate concessit, tantum nos de universarum pace Ecclesiarum, quæ licet in multis, una tamen est toto orbe diffusa, incessanti studio convenit esse sollicitos. Quippe quia nos sanctarum Scripturarum eloquia reddunt diligenter instructos, quod cum Moyses Dei famulus divinis jussionibus obsecundans ad montem voluisset ascendere, loco sui Aaron et Hur legitur reliquisse, dicens: Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiacum, si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos (Exod. XXIV). Ita enim inter sacerdotes Domini potest pax super omnia Deo placita custodiri, si fucrit qui vicum nostrarum auctoritate subnixus, personam nostram in Galliarum partibus præsentans, secundum consuetudinem a nostris decessoribus attributam, sapientiam sollicita indagatione custodiens, si quam humani generis hostis antiquus zizaniam inler Dei famulos nequitia consueta seminare tentaverit, sapientiæ suae moderamine, adhibitis sibi fratribus ac coepiscopis nostris, justitia Deo placita scandala orta submoveat. Unde quia dudum Auxanio, quondam Arelatensis civitatis antistiti, vicum nostrarum sollicitudinem dederamusj sed cursum vite præsentis implendo de hac luce migravit, in cujus loco Aurelianus frater noster noscitur successisse, necessarium valde credidimus sollicitudinem hanc a nobis antefato debere committi, confidentes illum et pro loci sui qualitate bonis actibus universa quæ Deo placeant posse complere: et maxime cum gloriosus filius noster Childebertus rex testimonium bonæ conscientiæ pro Christiana sure voluntatis devotione perhibuit. Oportet ergo charitatem vestram ei in omnibus, quæ servatis per cuncta canonibus salubriter secundum nostrorumdeficita majorum pro nostra auctoritate censuerit, praebere obedientiam competentem.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
