# Epistolae Et Decreta 101

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Theodori Capitulum Vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/101

Quod enim dictum est: Ducebatur a Spiritu (Matth. IV), aperte hoc significat, quod ab eo regebatur, ab eo ad virtutem propositorum confortabatur, ab eo ad hæc quæ oportebat ducebatur, ab eo quod decebat docebatur, ab eo cogitationibus corroborabatur, ut intantum certamen sufficeret, sicut et beatus dicit Paulus: Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei (Rom. VIII); duci Spiritu dicens illos qui ab eo gubernantur, ab eo docentur, ab eo ad melius constituuntur, ab eo competentium doctrinam accipiunt. Cum dixisset autem evangelista, quod Spiritu sancto plenus regressus est ab Jordane, aperte demonstravit quod hujus causa sancti Spiritus habitationem in baptismate suscepit, ut indc propositam caperet virtutem; unde et ad certamen illud quod pro nobis erat ad diabolum effecturus, Spiritu ducebatur.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
