Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 102
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto sexto capitulo rursus tanquam purus homo a Spiritu, cujus præsentiam post baptisma suscepisse dicitur, ad omnia ductus perhibetur, confortatus et edoctus, sicut cæteri homines, de quibus, ut hic videtur dici, Apostolus ait: Quicunque Spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei (Rom. VIII). Si quis haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non Deum Verbum incarnalum unum esse credit, et confitetur, et praedicat Christum, anathema sit.