# Epistolae Et Decreta 115

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Theodori Capitulum Xiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/115

Quomodo igitur sequentiam habet, eo quod home factus est Deus, justum hominem Deum Verbum esse dicere: si enim homo est Deus Verbum, ut ipsi dicis, omnimode de homine dicemus ea quæ de Deo Verbo evangelista dicit. Quid autem dicit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, iste erat in principio apud Deum: omnia per it'sum facta sunt, et sine ipso faclum est nihil quod factum est (Joan. i). Ergo si homo est Deus Verbum, dicemus de ipso: In principio erat homo, el homo erat apud Deum, et Deus erat homo, erat homo in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum eat nihil quod factum est. Si enim homo est Deus Verbum, sicut dicis, convenient omnia ipsi quæ de Deo Verbo dicit evangelista.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
