Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 116
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto decimo tertio capitulo negari videtur Deum Verbum hominem factum, et rursus hominem Verbum Deum esse, ut per hoc inducatur, sicut superius dictum est, dualitas personarum. Si quia igitur ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non potius, manente in Domino Deo nostro Jesu Christo inconvertibiliter atque indivise differentia naturarum, sic una persona, sive subsistentia ejus esse creditur, ut et Deus Verbum sine ulla divinæ naturae suæ convertibilitatc homo esse, et assumpta humanitas propter singularitatem personæ inconvertibiliter Deus esse credatur, anathema sit.