Latin
12 to 21
Vigilius, Epistolae Et Decreta 12-2-21
Unproofread scanNot analysed yet
Ex qua re, venerabilis imperator, devota venerationis gratulatione suscipimus, quod ardore fidei, et suavis iracundiæ commotione succensi, nobis etiam pios direxistis affatus, in quibus beatæ recordationis Cœlestinum atque Leonem apostolicæ sedis præsules. qui singulas hæreses pro divina sibi dispensatione commissa, cum synodali congregatione damnantes,. quid cuncti generaliter sequi debeant. Christianit mansura in ævum lege sanxerunt, laudabili commemoratis affectu. Quorum probabilia constituta sanctae recordationis Hormisda, atque Joannes senior, nec non et Agapetus, decessores nostri per omnia conservantes, universos Nestorianæ atque Eutychianæ sequaces haeresis justae mucrone sententiæ perculerunt. Quod nos summis viribus sequi, summoque adnixu defendere, pietatis vestrae clementia indubitabiliter agnoscat, sed et beati Leonis epistolas ad sancta recordationis Flavianum tunc Constantinopolitanæ civitatis antistitem, nec non et ad clementissimæ memoriae Leonem principem destinatos; quibus hxreticorum id est Nestorii atque Eutychetis perflUam, rationabili assertione, Deo sibi inspirante, confudit, omnino amplectimur, et qua oportet charitate defendimus. Et quamvis nos animi fldeique nostræ, Deo custodiente, sinceritas contra ea nullatenus venire permittat; perpendere tamcn debet vestræ pietatis admiranda prudentia, quia non digni censentur antistites, qui præfatorum præsulum sedis apostolicæ inviolabiliter minime constituta servaverint. Hæc ergo quæ de fide a Patribus sanctarum quatuor synodorum, et a dcsignatis beate recordationis papae Leonis epistolis, atque a suprascriptorum prædecessorum nostrorum constitutis, sunt vencrabiliter definita, per omnia nos sequentes, et eorum doctrinæ contrarios probabili apostolicæ sedis auctoritate damnantes, anathematizamus eos, quicunque de fidei ejus expositione vel rectitudine aut disputaro perverse, aut infideliter dubitare tentaverint: et contra eadem sentientes, quæ de fide in Nicæna, Constantinopolitana, Ephesina prima et Chalcedonensi, sanctissimis synodis, nec non et beatæ recordationis predecessoris nostri Leonis epistolis, quarum fecimus mentionem, vel universis quæ ipsius sanxit auctoritas, continentur, catholicæ fidei unitate secernimus, amplectentesque, et in omnibus comprobantes fidei vestra libellum, quem nostri obsequii famulatu tunc prædecessori nostro piæ recordationis Agapeto pietas vestra orthodoxa devotione contradidit;