# Epistolae Et Decreta 12-3-21

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 12 to 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/12-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/12-3

Oportet ergo fraternitatem vestram incessanlibus supplicationibus Deo nostro preces effundere, utdomnos filios nostros, clementissimos principes, Justinianum atque Theodoram, sua semper protectione custodiat: qui pro his vestra charitati mandandis, et suggerente gloriosissimo et excellentissimo fil o nostro patricio Belisario, pro quo item vos convenit exorare, pia præbuerunt devotione consensum. Hortamur quoque, ut sacerdotali opera inter gloriosissimum virum Childebertum regem, sed et antedictum clementissimum principem, conceptæ gratiæ documenta paterna adhortatione servetis. Bene enim Domini et Salvatoris nostri, quæ populis prædicamus I mandata ante oculos retinemus, quibus ait: Beati paci feci, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. v). Et quia digna credimus ratione compleri, ut agenti vices noslras pallii non desit ornatus; usum tibi ejus, si cut decessori tuo prædecessor noster sanctæ; recordationis Symmachus legitur contulisse, beati Petri sancta auctoritate concedimus. Ea vero quae de præsent ordinatione nostra directa præceptione signavimus, ad universos episcopos per cbarilatem tuam volumus pervenire. Deus te incolumem custodiat, fratcr charissime. Data XI calendas Junias, iv [quater] post consulatum Basim viri clarissimi (Anno Domini 545).

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
