# Epistolae Et Decreta 120

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/120

In suprascripto decimo quinto capitulo dicitur, quia insufflans Dominus noster Jesus Chrislus post resurrectionem suam in facies discipulorum suorum non dederit eis Spiritum sanctum, sed dandum significaverit: ut per hoc aut veritas ipsa ( quod absit ) putetur esse mentita, aut tanquam purum hominem illo flatu non habuisse quod daret, aut dare minime potuisse. Si quis igitur hæc ita sapit, docet aut prædicat, anathema sit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
