Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 122
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto decimo sexto capitulo de illo loco Evangelii ubi Thomas apostolus palpans figuras clavorum dixit: Dominus meus et Deus meus (Ibidem), asseritur quod Thomas apostolus non ipsum Jesum Christum Dominum Deumque confessus sit, et quia resurrectionis scientiam non doceret, vel quia Deus esset qui rcsurrexit, sed quia magis pro miraculo facto Thomas apostolus Deum laudaverit. Si quis igitur haec ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non potius Thomæ confessione et verum Deum esse Jesum Christum et in vera carne eum resurrexisse declaratum credit, anathema sit.