# Epistolae Et Decreta 123

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Theodori Capitulum Xvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/123

Ille autem dixit oportere pænitentiam agere eos pro crucis iniquitate, et agnoscentes Salvatorem. et auctorem bononun omnium Jesum Christum, quoniam propter ista pervenit et assumptus est de divina natura, in ipsum fidem suscipcre, et ejus discipulos fieri, ante omnia autem ad baptisma accedentes; quod ipse tradidit nobis, præformationem quidem habens sperationia futurorum, in nomine autem celebrandum Patris, et Filii, et Spiritus sancti: hoc enim quod eat. Ut baptizctur unusquisque in nomine Jesu Christi (Act. II), non hoc dicit ut vocotionem quæ in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti est, retinquentes, Jesum Christum in baptismate vocent, sed quale hoc est, quod in Moyse baplizati sunt in nube et in mari, ut diceret, quia sub nube et mari Ægyptiorum aepurati sunt, liberati eorum servitute, ut Moysis leges attenderent: tale hoc est, ut cum ad ipsum accessissent tanquam Salvatorem et omnium bonorum auctorem et doctorem veritatis, ab ipso, ut pote auctore bonorum et doctore veritatis, vocarentur, sicut omnibus hominibus quamque sectam sequentibus consuetudo est ab ipso dogmatis inventore vocarit ut Platonici, Epicurei, Manichæi, et Marcionistæ, et si quidam tales dicuntur: eodem enim modo et nos nominariChristianos judicaverunt apostoli, tanquam per hoc certum facientes, quod istius doctrinum oportet attendere: sic et quod ab ipso datum est susciperent baptisma, in ipso quidem primo constitutum, qui et primus baptizatus est, ab ipso autem et cæteris traditum, ut secundum præformationem futurorum celebretur.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
