# Epistolae Et Decreta 125

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Theodori Capitulum Xviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/125

Et secundum duas rationes locum imaginis obtinet: qui enim amant quosdam, post mortem eorum sæpius imagines statuentes, hoc sufficiens mortis solatium habere arbitrantur: et eum qui non videtur, nec præsens eat, tanquam in imagine aspicientes, putant videre, ita flammam desiderii et vigurem placantes: sed etiam illi qui per civitates habent imperatorum imagines, tanquam præsentes et videntes honorare videntur eos qui non sunt præsente., cultu et adoratione imaginum. Ista autem utraque per illum adimplentur: omnes enim qui cum illo sunt, et virtutem sequuntur, et debitorum Dei parati redditores, diligunt eum et valde honorant, et charitatem quidem ei, divina natura licet non aspiciatur, adimplent in illo qui ab omnibus videtur, sic omnibus existimantibus, ut ipsum videntibus per illum, et illi semper præsentibus, et honorem vero omnem sic attribuunt tanquam imagini imperiali, cum quasi ipso sit divina natura, et in ipso spectetur. Si enim et Filius est qui inhabitare dicitur, sed cum eo est etiam Pater, et inseparabiliter omnimodo ad Filium esse ab omni creditur creatura, et Spiritus autem non abest, ut pote etiam in loco unctionis factus ei, et cum eo est semper qui assumptus est; et non mirandum est, cum etiarn in quibuslibet hominibus virtutem sequentibus cum Filio et Patre esse dicitur: Veniemus enim et ego, et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Quod autem et Spiritus hujusmodi hominum inseparabilis eat, certum est omnibus.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
