Latin
Theodori Capitulum Xix
Vigilius, Epistolae Et Decreta 127
Unproofread scanNot analysed yet
IIoc enim quod, Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacuit (Luc. III), in baptismate adoptionem demonstrat, sed non comparatione [secundum comparationem Judaicæ adoptionis: quia et ad illos dictum erat: Ego dixi: Dii estis, et lilii excelsi omnes, et: Filios genui et exaltavi (Psal. LXXXI): ejus adoptionis præcipuum, eo quod dixit: Dilectus, et in eo mihi complacuit (Isai. II), ostendens. Propter hoc et vox Patris fiebat adoptionem confirmans, et Filii nominatione per adoptionem secundum gratiam eum qui vere Filius est demonstrabat: cujus conjunctio ad veram et firmam adoptionem istum constituebat: et Spiritus sanctus in specie columbæe descendens permansit super eum, quatenus in conjunctione ad eum qui vere Filius est, ejus cooperationi intentus maneat, firmam adoptionis habens dignitatem. Per omnia autem i. quo primo adoptionis performabatur baptisma, dico autem Domini Christi ex Patre, et Filio, et Spiritu sancto, hoc quod fiebat complebatur.