# Epistolae Et Decreta 135

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/135

In suprascripto vigesimo tertio capitulo exponendo quædam vigesimi primi psalmi verba, quibus dicitur: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem, negantur Jesu Christo Domino convenire; sed quod David propter quaedam mala quæ perpessus est, de se dixerit, evangelistam ex eventu ad Christum traxisse, et adjicitur, quia non poterat dicere Dominus Jesus, qui peccatum non fecit: Longe a salute mea verba delictorum meorum (Ibidem): et ideo qui hæc sapit, docet, credit aut prædicat, et non ea in quibus delictorum meminit, ad corpus ipsius, quod est Ecclesia, quæ in hoc mundo sine delicto esse non potest, intelligit pertinere; illa autem de divisione vestimentorum, non specialiter de ipso capite, id est Domino Deo nostro Jesu Christo praedicta, et in ipso credit esse completa, anathema sit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
