# Epistolae Et Decreta 14.13-24

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 14.13 to 14.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14.13

Hæc sunt verba Constantini: Communiter vero convenire invitatus ( id est Vigilius) et hoc facere una cum sancta vestra synodo, pollicitus est per semetipsum facere et dare piissimo domino. Ut igitur etiam ea quæ sæpius ab ipso facta sunt ad condemnationem trium capitulorum, vos audientes, alacriores efficiamini de his formam celeriter proferre, direxit per me sanctitati vestræ condemnationem ab ipso Vigilio religiosissimo prolatam, etc., omnibus translatis ad Græcam linguam ad faciliorem scientiam vestræ sanctitatis. Qui præjudicio Vigilii perlecto, Patres alacriores eitici ad condemnationem existimabat, non adeo supinus erat, ut eorum impetum contraria ejusdem pon- Uncis definitione retardaret. Deinde vero locus agendi de constituto hic erat, cum pollicitationem Vigilii priucipi factam quaestor recenset. Sed adeo mentionem ejus non injecit, ut potius id omnino dissimulet, ejusque loco alia instrumenta substituat. Ait vcrovir illustrissimus, hac instrumentorum prolatione id tenlassc Justinianum, ut Vigilium prævaricationeargueret, qui constituto aliter quam antea decernebat. Sed principis in eo consilium aliunde melius deprehendi non potest, quam ex oratione quæstoris, qui ad excitandos et provocandos Patres auctoritatem Vigilii contra isthaec capitula scripto profert, non autem in pontificis contumeliam. Sane si quis ordinem, qui in conciliis oecumenicis obtinebat, diligentius expondere velit, quam longissime recedet ab illa uNinione, qua dignitas sedis apostolicæ violatur, mecumque facile consentiet adhibitum Vigilii nomen, ut gradus inde ad detinitionem synodi contra capitula strueretur. Prima enim semper fuit in synodis oecumenicis sententia Romani pontificis, qua non exspectata nihil decerni moris erat; quemadmodum servari solebat in senatusconsultis ad orationem principum factis, ut dicam tomo II de Concordia sacerdotii et imperii. Impræsentiarum solo Vigilii testimonio utar, qui sibi jus illud in hac causa vindicabat. Promissa namque principi intra viginti dierum inducias sua de hoc negotio definitione, Pelagium diaconum ad episcopos misit, ut eos moneret ne ante sententiæ suae promulgationem quidquam ea de re decernerent: Antiquum et regularem custodientes ordinem, inquit, ne ante nostræ, hoc eat, sedis apostolicæ, cui per Dei gratiam præsidemus, promulgationem sententiæ quidquam proferre tentarent, unde scandali rursus, quæ sopita fuerat, oriri posset occasio.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
