# Epistolae Et Decreta 14.25-28

Vigilius, Epistolae Et Decreta, 14.25 to 14.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14.25

Itaque Justinianus, ne protermissa videretur in hoc negostio Vigilii auctoritas, constitutum quidem suppressit, sed alias Vigilii priores sententias, quæ annis superioribus ab eo latae erant οὶϰονομιϰω̃,synodo exhibuit, ut in actis omnia rite et solemniter gesta fuisse viderentur. Quare synodus quoque ipsa magnum decreti sui momentum In eo posuit, quod Vigilius tria capitula saepius et scripto et sine scripto condemnasset; etsi conqueratur, quod conventui, licet illustri legatione invitatus, interesse noluerit, satiusque duxerit polliceri se suam ipsius sententiam ad principem missurum. Cæterum an promissis steterit pontifex, omnino synodus reticuit, officio se suo satisfecisse rata, si sententiis a Vigilio latis, et in judicio ex luandato principis exhibitis, inniteretur: praecipue cum de pontificis contrario voto solemniler et juxta cognitionum ordinem non constaret.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
