# Epistolae Et Decreta 14

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Ei Silverium consulenti de injungenda paenitentia regi Theodeberto ob incestuos…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14

Dilectissimo fratri Cæsario Vigilius. Si pro observalione coelestium mandatorum calholicæ filios Ecclesiæ opportune vel importune sacerdoles singulos decet instruere, quanto magis bis qui devotione laudabili de rebus sibi dubiis ad studium veniunt consulendi, competenti necesse est ordine respondere 1 Hinc est quod gloriosi filii nostri regis Theodeberti interrogationem, qua nos per Modericum virum illustrem legatum suum credidit requirendos, duximus amplectendam: in qua gloriam suam desiderat informari; cujusmodi poenilenlia possit illius purgare delictum, qui cum uxore fratris sui illicitum præsumpsit inire conjugium. Gui nos equidem missis affatibus, quorum tenorem tuam fraternitas in subjectis inveniet hoc indicare curavimus, quoniam tale commissum non parva cordis affictione valeat espiari. Sed quia (sicut charitatem tuam bene nosse conffidimus) modus pœnitentiæ præsentium potius sacerdotum inspectioni committitur, ut juxta compunctionis meritum veniae quoque possit indulgeri remedium, tuæ hoc potius aestimationi credimus relinquendum. Quapropter charitas tua, totius facti qualitale, ac poenitentis ipsius compunctione perspecta, prædictum gloriosum regem filium nostrum et de lemporis observatione non omittat instruere, et ne ulterius tale aliquid præsumatur, instanter exposcat. Illud quam maxime præcavendum, ut ne ipse, qui hoc noscitur admisisse, ad eosdem vomitus revertatur, sed divisis etiam habitationibus commanentes, ab omni suspicione commissi facinoris reddantur immunes. Dominus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum pridie nonarum Martiarum, Joanne viro clarissimo consule.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
