Latin
Theodori Capitulum Xxix
Vigilius, Epistolae Et Decreta 146
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si caro erat, inquit, crucifixa, quomodo sol radios avertit, et tenebræ occupaverunt terram omnem, et terræmotus, et petre dirumpebantur, et mortui surrexerunt? Quid igitur dicant et de tenebris in Ægypto factis temporibus Moysis, non per tres horas, sed per tres dies? quid autem propter alia per Moysem facta miracula? et quæ per Jesum Nave, qui solem stare fecit? qui sol et in temporibus Ezechiæ regis et contra naturam retrorsus est? Et de Elisæi reliquiis quæ mortuum suscitarunt? Si enim Verbum Deum passum demonstrant quas in cruce facta sunt, et propter hominem non concedunt facta esse; et quce in temporibus Moysis, propter genus Abraham non erant, et quæ in temporibus Jesu Nave, et quæ in Ezechiæ regia: quod si illa propter Judæorum populum mirabiliter facta sunt, quomodo non magis quæ in cruce facta sunt, propter Dei Verbi templum?