Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 156
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascriptis trigesimo tertio et trigesimo quarto capitulis de interpretatione Evangelii secundum Joannem adhibentur verba Nathanaelis dicentis Domino: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel: et infertur dictum esse Christo tanquam domestico Dei, ut non ipse Christus sit Deus, sed plusquam alii homines sit domesticus Deo; et dicitur, quia sicut alii sancti homines filii Dei dicuntur, sic et Christus per familiaritatem quam ad Deum habet a Nathanaele, cum quo loquebatur, Deus sit nominatus. Quæ qui ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non eumdem Christum verum Deum et verum hominem confitetur, unum in utraquo natura perfectum, anathema sit.