# Epistolae Et Decreta 158

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/158

In suprascripto capitulo trigesimo quinto cum ex. ponitur locus Apostoli de Epistola ad Romanos, ubi dicit: De Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem, nuda servi forma depromitur, dicendo quod hic Filium eum qui ex semine David factus est secundum carnem, non Deum Verbum dicat, sed sumptum pro nobis hominem, quem Filium beatus Apostolus manifeste vocet: quæ verba ostendunt nudum, sicut dictum est, hominem prædicari. Qui ergo ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non eumdem, qui ex semine David secundum camcm natus est: juxta David et Pauli apostoli vocem, ipsum credit esse etiam super omnia Deum, anathema sit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
