Latin
16 to 21
Vigilius, Epistolae Et Decreta 16-21
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia glorificantes me glorificabo (/Reg. II ). Festina ergo, frater charissime, ut in sanctæ fidei sinceritate persistens, Ecclesiarum pacem, quæ vel a Deo per meritum sacerdotii m tibi commissa est, vel a nobis per apostolicam auctoritatem vicaria potestate mandatur, competenti sollicitudine. Deo propitiante, custodias, et vicarium te sedis nostrae dignis Deo manifestes operibus. Deus te conservet n, frater charissime. Datum a III calendas Maias, imperii domini nostri Justiniani perpetui Augusti anno 24 It post consulatum Basilii viri clarissimi anno ocLavo c, per hominem quem Anastasius direxit.