Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 168
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto capitulo quadragesimo de interpretatione Evangelii secundum Matthæum, ubi dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, subjungitur et dicitur: Insania evidens est de Deo dicere cum. Qui enim dixit: Hic est Filius meus dilectus, ct intulit: In quo mihi complacuit, significavit quod aperte ad comparationcm hoc dicit flliorum, qui no dilecti ei facti sunt, nec placere nimis potuerunt. Quæ verba Christum Jcsum purum rursus hominem et adoptivum filium evidenter ostendunt. Qui igitur hæc ita sapit, docet, credit aut prædicat, anathema sit.