Latin
De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …
Vigilius, Epistolae Et Decreta 17-4
Unproofread scanNot analysed yet
Unde patet Sergium patriarcham, qui sedem Constantinopolitanam tenuit ab anno usque ad anuum, communione junctum fuisse cum Joanne XIX seu mavis XVII, qui sedit ab anno ad annum1009 (Baron. in Annal. ad ann. 1009), quemadmodum ex Petri epistola observavit quoque illustrissimus Annalium conditor. Sed aliquot exinde anni, effluxis, iterum discessere Græci ab ea unitate quam Joannis illius sedulitas restauraverat. Dissidii hujus ultimi causam ignorare se, id est, justam sibi noh videri, profitetur Petrus Antiochenus. Alioquin dufficile non erat eam indicare, si quis repulsam expenderet, quam passi sunt legati, ab Eustathio Constantinopolitano ad Joannem XVIII missi, anno, ut pontificis Consensum ad universalis patriarchæ nomen episcopo Constantinopolitano concedendum amplissimis muneribus exambirent. Quatenus ejus consensu liceret, Ecclesiam Constantinopolitanam in suo orbe, sicut Roma in universo, universalem dici et haberi, ut loquitur Rodulphus Glaber (Lib. IV, c. 1).