Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 170
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quadragesimo primo capitulo dicitur, quod solvens mortis dolores, liberavit Christum ineffabilibus illis vinculis, et de morte resuscitans transtulerit quidem ad immortalem vitam, incorruptum autem eum et immortalem et immutabi- Icm efficiens, in coelum eduxerit: per quæ omnia verba declaratur nudum hominem esse Jesum Christum. Qui ergo ita sapit, docet, credit, aut praedicat, anathema sit.