Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 172
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quadragesimo secundo capitulo dicitur Christum juslilicatum et immaculatum factum esse virtute Spiritus sancti; et adjicit: Mori quidem eum fecit secundum legem hominum, ut pote autem impeccabilem virtute Spiritus sancti factum resuscitavit de mortuis: quibus verbis sic separatus a verbo Dei insinuatur homo, ut sancti Spiritus virtute immaculatus et impeccabilis, quasi aliquis justus homo asseratur effectus. Qui ergo hæc ita sapit, docet, credit aut prædicat, anathema sit.