# Epistolae Et Decreta 18-2

Vigilius, Epistolae Et Decreta, De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/18-2

XIV. Cæterum ut ad res Vigilii redeam, observandum est synodi quintae detinitionem editam fuisse anno, quarto nonas Junias, anno 27 imperii Justiniani, post consulatum Basilii anno 12, ut patet ex collatione octava; ante vero sextum idus Decembris ejusdem anni, id est post sex menses a solutione synodi, Vigilius decretalem epistolam dedit ad Eutvchium, quia tria capitula condemnat; ita ut hinc perspicere liccai, brevem cius fuissc in cxsilio moram. Est autem operæ pretium expendere, quænam ille verba in re adeo implicata adhibeat, quibus dignitatem suam tueri possit adversus synodum Constantinopolitanam, sine ulla principis et episcoporum offensa. Plane, si verum amamus, omniho fateri nccesse est, altas in mentibus hominum tunc temporis egisse radices traditam a majoribus sententiam de summa sedis apostolicae auctoritate. Cum enim de Cæteris synodis oecumenicis ea reverentia loqui soliti essent summi pontifices, ipseque adeo Vigilius in hoc decreto, scilicet ut se eas suscipere, amplecti et devoLa mente venerari profiterentur, ut pote quæ sedis apostolicæ suffragio et universalis Ecclesiæ consensione firmatæ essent: hanc quintam synodum Vigilius nc quidem synodi nomine cohonestat: nempe illa ralione motus, quod cjus celebrationi, iis conditionibus quibus facta est, consensum non præbuisset, ut adnotavimus numero X. Deinde vero, quod etsi vitium illius ex postfacto dissimulasset, a constituL sui promulgatione cessatum fuerat, ut mohui. Quod vero ad rem ipsam attinet, ipse sua auctoritate, suoque decreto tria capitula damnat: quoscunque vero, qui jam illa condemnaverunt (his verbis synodum Constantinopolitanam signiticat),1idem a quatuor synodis prædicatam amplectentes, eos fratres et consacerdotea esse definit, id est, eos communioni suæ adjungil, eorumque sententiæ robur illud impertitur, quod ex consensione cum ipsius decreto trahere debent. Eamdem sententiam superioribus epistolæ ver his sic expresserat: Quæa nobis definiri debent, re- A velante Domino, et investigata veritaie, salubriter impteta sunt, quasi diceret hanc qæstionem, licet ab episcopis discussam in synodo, et eorum suffragiis decisam, sedis apostolicæ decreto esse peremptorie definiendam. Unde hoc suum decretum διατύπσιγ appellat, ad principum exemplum.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
