# Epistolae Et Decreta 18

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/18

Paschasinus et Luceatis, reverendissimi episcopi, et Bonifaciui presbyter, tenentes locum sedis apostolicæ quia missi apostolici semper in synodis prius loqui et confirmare soliti sunt), per Paschasinum dixerunt: Relectis chartis, agnovimus ex sententia reverendissimorum episcoporum, Ibam reverendissimum innoxium approbari: relecta enim ejus epistola agnovimus eum orthodoxum. Et ob hoc decernimus ei honorem episcopatus restituendum, et Ecclesiam, « qua injuste et absens expulsus est, reparandam. De episcopo igitur sanctissimo Nonno, qui pro eo paulo ante factus est; existimationis erit venerabilis episcopi Antiochenæ Ecclesiæ quid oporteat de eo formari [firmari] sive statui.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
