Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 180
Unproofread scanNot analysed yet
In supradicto quadragesimo sexto capitulo dicitur, ut Mariae filius Deus Verbum non existimetur, adjiciendo: Quia mortalis mortalem generat secundum naturam, et corpus simile sibi. Quae verba et purum hominem de sancta Virgine Maria significant, et duos filios introducunt. Qui ergo ita sapit, docet, credit aut prædicat, anathema sit.