Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 182
Unproofread scanNot analysed yet
Ia suprascripto quadragesimo septimo capitulo id quod dicit Apostolus, Qui multos filios ad gloriam adduxerat (Hebr. n, 10), exponendo dicitur, quod assumptum hominem cæteris connumeret sanctus Apostolus, eo quod similiter gratiam filiationis acceperit, sola deitate naturalem filiationem possidente: quae quidem verba, sicut superius dictum est, duos introducunt iilios, id est unum per gratiam, alterum per naturam. Quod qui ita sapit, docet, credit aut prædicat, anathema sit.