# Epistolae Et Decreta 186

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/186

In suprascriptb quadragesimo nono capitulo didtor, quia Christus per gratiam particeps fuit filiationis, habens tamen ad cæteros excellentiam, quod ei firmior ipsius rei donata fuerit participatio. Quod qui ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non magis Deus Verbum cum assumpta carne unus atque idem Dominus Jesus Christus et verus Filius Dei et idem ipse verus Filius hominis intelligitur et creditur, anathema sit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
