# Epistolae Et Decreta 193

Vigilius, Epistolae Et Decreta, Vigilii responsio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/193

In suprascriptis quinquagesimo secundo et quinquagesimo tertio capitulis dicitur, quia Christo dixerit centurio, nihil mirandum esse si hoc potes, cum sis homo accipiens a Deo: quoniam et ego cum hoc sim, accipio obedientes, semel habens jubendi potestatem propter datoris indulgentiam. Et quamvis ex eo quod sequitur, centurionem non tanquam Filium Dei adiisse, qui universam condiderit creaturam; videatur quidem esse confiteri eum esse Filium Dei et creaturæ totius opificem. Tamen quia nec de centurionis intellectu bene existimavit, cujus Dominus tidem non laudaret dicendo: Non inveni tantam fidem in Israel (Ibidem), nisi sciret eum intellexisse quia Deus: et ex his et superioribus capitulis ct aliis dictis jam non per unitatem subsistentiæ, sed per gratiam dicitur Christus esse Filius Dei, et ex co Christus purus homo videtur induci, qui pro merito suo acciperet per datoris indulgentiam potestatem. Si quis ergo hæc ita sapit, docet, credit aut prædicat, anathema sit.

---

Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml.
