Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 199
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quinquagesimo sexto capitulo dicitur, rationalis proprium esse discretionem bonorum et malorum; et post pauca sequitur: Primum igitur in his quæ creata sunt magnam contrarietatem fecit. Quae verba si ea intentione dicantur, ut mali natura sicut et boni introducatur, anathema sit.